라틴어 문장 검색

et omnem congregationem congregaverunt primo die mensis secundi recensentes eos per cognationes et domos patrum eorum, per nomina singulorum a vicesimo anno et supra per capita,
둘째 달 초하룻날에 온 공동체를 불러 모아, 스무 살 이상 된 남자들을 하나하나 호명하며 씨족과 집안별로 등록하게 하였다. (불가타 성경, 민수기, 1장18)
Ac sic annus conclusus ostenditur sexcentesimo primo anno Noe, in secundo anno septima et vigesima mensis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 3:9)
Et quinta et vicesima die mensis sacrificabant super aram, quae erat super altare;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장59)
Et statuit Iudas et fratres eius et universa ecclesia Israel, ut agantur dies dedicationis altaris in temporibus suis ab anno in annum per dies octo, a quinta et vicesima die mensis Casleu, cum laetitia et gaudio.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장59)
Facturi igitur quinta et vicesima die mensis Casleu purificationem templi, necessarium duximus significare vobis, ut et vos quoque agatis diem Scenopegiae et ignis, qui datus est, quando Nehemias, aedificato templo et altari, obtulit sacrificia.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장18)
ejusdemque mensis die vigesimo septimo, prima luce, praelium, ab Hessianis, copiis Germanicis conductitiis, commissum;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.49)
Mensis ejusdem vigesimo quinto die, exercitus Britannus Eboracum Novum vacuum reliquit, in eamque urbem paulo post, Washingtonius ingressus est, summo cum consensu laetitiaque civium omnium, paucis tantummodo exceptis, qui, republica turbata, omnia, quam otium malunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.14)
In septimo mense, vicesima et prima mensis, factum est ver bum Domini in manu Aggaei prophetae dicens:
(불가타 성경, 하까이서, 2장1)
Et sedit, inquit, arca septimo mense, septima et vigesima mensis (Gen.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 3:1)
centum quinquaginta diebus fuisse infusionem aquarum, sedisse arcam in monte septimo mense, septima et vigesima mensis:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 3:6)
quaero autem quid sit, quod, cum dissolutione, id est morte, sensus omnis extinguatur, et cum reliqui nihil sit omnino, quod pertineat ad nos, tam accurate tamque diligenter caveat et sanciat ut Amynomachus et Timocrates, heredes sui, de Hermarchi sententia dent quod satis sit ad diem agendum natalem suum quotannis mense Gamelione itemque omnibus mensibus vicesimo die lunae dent ad eorum epulas, qui una secum philosophati sint, ut et sui et Metrodori memoria colatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 131:1)
Est etiam illa non perfunctoria consideratio, quod sexcentesimo anno Noe, mense secundo, vigesima et septima mensis fit diluvium.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 2:1)
in secundo autem mense, septima et vicesima die mensis siccatam terram esse commemorat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 20장 2:2)
Tunc ergo sedit arca, hoc est, in mense septimo, septima et vigesima mensis super montem quadrati.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 3:22)
ut diluvium coepit secundo mense anni, septima et vigesima mensis:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 3:25)

SEARCH

MENU NAVIGATION